LITERAE JURAMENTI PRAESTITI.
JOANNES CASIMIRUS, Dei gratia Rex Poloniae, M. D. Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Livoniae, Smolensciae, Czerniechoviaeque: nec non Svecorum, Gottorum, Vandalorumque, haereditarius Rex.
Significamus praesentibus literis nostris, quorum interest, universis et singulis: quia in frequentia magna hominum, in ecclesia cathedrali S. Stanislai, in arce Cracoviensi, die 17 Januarij, anni praesentis, verbis conceptis, ad Sacrosancta Dei Evangelia, tale iuramentum, Ordinibus Regni, et M. D. Lit. praestitimus.
Ego Joannes Casimirus, Electus Rex Poloniae, M. D. Lit. Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Livoniae, Smolensciae, Czerniechoviaeque: necnon Svecorum, Gottorum, Vandalorumque, haereditarius Rex: per omnes Regni Ordines, utriusque gentis, tam Polonae, quam Lithvanae, caeterarumque Provinciarum Regno Poloniae, Magnoque D. Lit. annexarum, et incorporatarum, communi consensu, libere Electus, spondeo, ac sancte juro Deo omnipotenti, ad haec Sancta Jesu Christi Evangelia: quod omnia jura, libertates, immunitates, privilegia publica et privata, juri communi utriusque gentis, tum et Provinciarum annexarum et libertatibus non contraria, ecclesiasticas et saeculares, ecclesiis catholicis Romanis, Principibus, Baronibus, nobilibus, civibus, incolis et quibuslibet personis, cujuscunque status, et conditionis existon: per Divos Praedecessores Meos Reges, et quoscunque Principes Regni Poloniae, et M. D. Lit. praesertim vero Casimirum antiquum, Ludovicum Loiz nuncupatum, Vladislaum Primum Iagellonem dictum, Patremque ejus Vitoldum, M. L. Ducem, Vladislaum Secundum Iagellonis Filium, Casimirum Tertium Iagellonidem, Ioannem, Albertum, Alexandrum, Sigismundum Primum, Sigismundum Secundum, Augustum, Henricum, Stephanum, Sigismundum Tertium, Vladislaum Quartum, piae memoriae Parentem, et Fratrem, nostros, Reges Poloniae, et Magnos Duces Lithuaniae, juste et legitime datas, concessas, emanatas et donatas, ab om-