volumina_legum_read

nibusque Ordinibus tempore Interregni statutas, atque sanctitas, Mihi oblatas, tum pacta conventa per Oratores Meos, cum Ordinibus Regni, et M. D. Lit. et Provinciarum annexarum, inita, manutenebo, observabo, custodiam, et adimplebo, in omnibus conditionibus, articulis, et punctis in eisdem expressis. Pacem quoque et tranquillitatem inter dissidentes de religione christiana tuebor, manutenebo, nec ullo modo, vel jurisdictione nostra, vel Officiorum nostrorum, et statuum quorumvis authoritate, quemquam affici, opprimique causa religionis, permittam, nec ipse afficiam, nec opprimam: ac ea, quae in Electione nostra Varsaviensi constituta sunt, et quae in Conventione Coronationis nostrae constituentur, manutenebo, ijsque satisfaciam. Omnia illicite a Regno, Magnoque Duc. Lit., et Dominijs eorundem, quocunque modo alienata, vel bello, vel quovis alio modo distracta, ad proprietatem ejusdem Regni Poloniae, Magnique D. Lit. aggregabo, terminosque Regni, et M. D. Lit., non minuam, sed defendam, et dilatabo. Iustitiam omnibus incolis Regni, juxta jura publica, in omnibus Dominijs constituam, absque omnibus dilationibus, et prorogationibus administrabo, nullo quorumvis respectu habito: et si, quod absit, in aliquibus juramentum Meum, violavero, nullam Mihi incolae Regni, omniumque Dominiorum uniuscujusque gentis, obedientiam praestare debebunt, imo ipso facto eos ab omni fide, obedientia Regi debita, liberos facio: absolutionemque nullam ab hoc Meo juramento, a quoquam petam, neque ultra oblatam suscipiam. Sic Me Deus adjuvet, et haec Sancta Christi Evangelia.

De quo quidem juramento nostro a Nobis praestito, ut omnibus quorum interest constaret, literas hasce nostras manu nostra subscripsimus, sigillumque Regni nostri ijs appendi jussimns. Actum et datum Crac. in Conventu felicis Coronationis nostrae, die 1 mensis Ianuar. Anno Domini, 1649.

Joannes Casimirus Rex.

CONFIRMATIO GENERALIS JURIUM.

In Nomine Domini Amen.

NOS IOANNES CASIMIRUS,

Dei gratia Rex Poloniae, M. D. Lit., Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kioviae, Wollhiniae, Podlachiae, Livoniae, Smoleisciae, Czerniechoviaequ e; necnon Svecorum, Gottorum, Vandalorumque haereditarius Rex.

Significans praesentibus literis nostris, quorum interest, universis et singulis: cum nihil in terris beatius mortalibus contingere possit, praeter dulcem libertatis usum, juribus et sacrosanctis legum sanctitis stabilitum et confirmatum; ideo nihil unquam gloriosius Reges ac Principes praestare possunt, quam populos sibi subjectos circa priscam conservare libertatem, et ita regere, ut salva Majestate, libertas, tum legum et privilegiorum momenta, nullum patiantur dispendium. Quare posteaquam faventibus superis sceptra Regni hujus inclyti per liberam amplissimorum ipsius Ordinum electionem, et solennem in basilica Cracovien. ritu veteri catholico per Reverendissimum Dominum Archiepiscopum Gnesnen. Regni Primatem inaugurationem feliciter capessivimus, primum praecipuumque id in voto habemus, ut propensis in Nos universae Reipu. studiis, quibus raro concordiae exemplo, nemine contradicente, et omnibus consentientibus, in Regem electi et renunciati sumus, reciprocum voluntatis nostrae contestemur gratitudinem, debitoque effectu ea omnia adimpleamus, quae circa actum tam Electionis, quam Coronationis nostrae solenni jure jurando ex formula veterum pactorum juriunque spopondimus. Et licet quidem nullis literarum monumentis tanta insit fides, quantam pectori nostro Regia virtus, et innatus erga communem hanc patriam inscripsit amor, tamen, ne quid a veteri ejus instituto, laudabilique Serenissimorum Antecessorum nostrorum exemplo in Nobis desiderari videatur, et scripto id sanciamus, caveamusque, quod re ipsa Sanctissime observare, tueri, et manutenere volumus. Ea de causa, nostra sponte, et animo deliberato, sequutique morem et consvetudinem DD. Antecessorum nostrorum Poloniae Regum, et Magnorum D. L. omnia privilegia, donationes, inscriptiones, advitalitates, libertates, praerogativas, ac immunitates Regni Poloniae, et M. D. Lit. Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kioviae, Volhiniae, Podlachiae, Livoniaeque, ut et in specie Ducalis Prussiae in casum consolidationi… ces Lithvaniae: ac etiam per Magistros Prussiae, atque Archiepiscopos, Episcopos, Magistros, Praeceptores, antiquos Livoniae: novissime vero post recuperatam Livoniam per Regem Stephanum, necnon Duces, Principes, ac Dominos, Terrarum Russiae, et Masoviae, juste et legitime, concessas, et emanatas, ac juri communi utriusque gentis non contrarias. Et item jura, leges, statuta, constitutiones, Iudicia Tribunalis ultimae instantiae, ac decreta, libertates, et immunitates, in Conventibus Regni Generalibus quibuslibet, ordinationesque latas atque sancitas, nominatim autem libertates, et leges, in Conventu Electionis Henrici Regis, ac in Conventu Andreovien: et Coronatione Regis Stephani, constitutionemque de Iudicijs Tribunalis in Conventu Varsavien: et constitutiones in Coronatione Serenissimi Divae memoriae, Parentis nostri laudatas, ac denique leges et constitutiones in praesenti Conventu Coronationis nostrae sancitas, aut quae adhuc sancientur, et Nobis exhibebuntur: ita tamen, ut nec specialitas generalitati, nec generalitas specialitati deroget. Tum etiam conditiones, per Oratores nostros cum Ordinibus sancitas, in omnibus earum articulis, punctis, clausulis, conditionibus, approbandas, roborandas duximus; approbamusque, roboramus, confirmamus per praesentes literas nostras. Decernentes illas, et illa omnia, quae superius commemorata sunt, perpetuae, indubiae, ac inviolabilis firmitatis robur obtinere. Recipimusque, spondemus, et Regio nostro verbo pollicemur, illas in praedictis, earum punctis, articulis, clausulis, conditionibus, firmiter, inconcusse, inviolabiliter, tenere, observare, implere, et exequi, ac omnibus et singulis ex ijs satisfacere cum effectu, et teneri, observari, et exequi facere. Item pollicemur, recipimus, ac spondemus, quod omnia per hostes finitimos injuste a Regno, Magnoque Ducatu Lithvaniae, et Dominijs earundem, quocunque modo occupata, vel bello, vel quovis alio modo distracta, ad proprietatem et unionem ejusdem Regni Poloniae, Magnique D…

Praesentibus Reverendissimo, Reverendis, Illustribus, Magnificis, Generosis et Venerabilibus, ac Nobilibus:

Mathia Lubiński, Archiepiscopo Gnesnensi: Legato Nato, Regni nostri Primate, ac Primo Principe. Petro Gębicki, Episcopo Cracoviense, Duce Severiense. Nicolao Alberto de Olexow Guiewosz, Vladislavien: et Pomeraniae. Andrea Szołdrski Posnauien: Paulo Piasecki, Praemyslien: Administratore Abbatiae Clarae Tumbae: Georgio Tyszkiewicz, Samogitiae: Andrea de Leszno Leszczyński, Culmen: et Pomesaniae, Procancellario Regni: Stanislao a Bużenin Pstrokoński, Chelmense, Administratore Abbatiae Tynecen: Episcopi. Vladislao Dominico, Duce in Ostrog, et Zasław Palatino Sandomirien: Luceorien: Capitaneo. Nicolao Abramowicz, Trocensi: Simone Szezawiński, Bresten: Cujavien: Laucicien: Janussio Tyszkicz, Kijovien: Zytomirien: Ieremia Michaele Korybut Duce in Wiśniowiecz, Terrarum Russiae Kaniovien: Georgio Hlebowicz Smolenscen: Petro Tarło, de Sczekarzewice Lublinen: Stanislao Warszycki Masoviae: Paulo Warszycki Podlachiae, Palatinis et Capitaneis. Stanislao Witowski Sandomirien: Knyszynen: Zwolenen: Michaele Comite in Tarnow Woynicen: Alberto Łubiński, Siradien: Praedecen: Nicolao Duce in Klevan Czartoryiski Wolhyniae, Stanislao a Brzezie Lanckoroński, Camenecensi, Skalensi: Francisco de Zebrzydowice Zebrzydowski, Lublinen: Korcinen: Szereszovien: Gabriele Stępkowski Bracłavien: Francisco Mniszech a Magna Kończyce, Sandecen: Andrea Koryciński, Wislicensi: Mathia Pękosławski Radomiensi. Zbignew Gorayski Chelmensi: Boleslao Cieklński Czechovien. Petro Charbicki Brzezinensi: Achacio Przyłęcki, Oświęcimensi: Nicolao Łayszczewski Sochaczovien: Stanislao Ciciszewski Liven: Castellanis et Capitaneis. Luca de Bnin Opaliński, Supremo Regni Mareschalco, Lezayscensi: Georgio a Tęczyn, Duce in Ossolin, Sacri Romani Imperij Principe, Supremo Regni Cancellario, Lublinen: Brodnicen: Lubaczovien: Lubomblen: Rycensi, Bohuslavieni, Adzelensi. Stanislao Alberto Duce in Ołyka et Nieświesz, Supremo M. D. Lit. Cancellario, Mevensi, Tucholien: Pinscensi: Casimiro Leone Sapieha Procancellario M. D. Lit. Sło… zna, Thesaurario Supremo Mag. Duc. Lithvan. Surazensi. Mohilovien: Grodzinien: Administratore: Adamo in Czaśniki Kazanowski, Marschalco Curiae Regni, Bielscensi, Warecensi, Kozienicensi, Solecensi, Boryszoviensi, Neoforensi. Joanne Antonio Tyszkiewicz, Mareschalco Curiae M. D. Lit. Joanne Gębicki, Supremo Regni Secretario, Praeposito Miechovien: Decano Cracovien: Cancellario Reginalis Majestatis: Martino Starczewski, Abbatiae Tremesnensis Administratore Cracovien: Varsavien: Canonico: Francisco Dolmat Isaykowski, Vilnen: Gieranen: Grodnen: Praeposito. Alexandro de Otok Zaleski: Stanislao Naruszewicz, Regni et M. D. Lit. Refferendarijs. Maximiliano a Tęczyn Ossoliński, Thesaurario Curiae Regni: Samuele Rylski Regni, Rabsztynen: Kapinosen: Felice Pac M. D. Lit. Braclavien: Dorogaliensi, Succamerarijs. Casimiro Tyszkiewicz, Pocillatore M. D. Lit. Christophoro Gębicki, Incisore Regni: Nicolao Daniłowicz, Subdapifero Regni: Christophoro Potocki, Subdapifero M. D. Lit. Christophoro Zawisza, Notario M. D. Lit. Alexandro Lubomirski, Comite in Wiśnicz, Stabuli Regni Praefecto, Sandomirien: Zatorien: Niepołomicen: Boguslao Radziwiłł, Duce in Bierzę, et Dubinki, Stabuli M. D. Lit. Praefecto Poszeruiensi: Alexandro a Koniecpolc Koniecpolski, Supremo Regni Vexillifero, Pereslavien: Korsunensi, Płoskiroviensi: Christophoro Pac, Vexillifero M. D. Lit. Bogdano Ogiński, Vexillifero Curiae M. D. Lit. Michaele a Zebrzydowice Zebrzydowski, Ensifero Regni, Lanckoronen: Śniatincensi: Francisco Dubrawski Succamerario Praemislien: Nunciorum Terrestrium in his Coronationis nostrae Comitijs Mareschalco. Andrea a Magna Konczyce Mniszek, Culinae Regni Praefecto, Osiecen: Stanislao Skarszewski Regente Cancellariae Majoris, Stężycensi, Wasilkovien. Remigiano Piasecki, Regente Cancellariae Minoris. Cantore Praemyslicen: Thoma Leżyński, Abbate Wąchocensi, Supremo Thesauri Notario. Stephano Wyżga, Administratore Abbatiae Sieciechovien: Praeposito: Leopoliien: Concionatore nostro. Carolo Czołański, …

Joannes Casimirus Rex.